How to Be a Friend: An Ancient Guide to True Friendship

How to Be a Friend: An Ancient Guide to True Friendship

Hardcover

$15.71 $16.95 Save 7% Current price is $15.71, Original price is $16.95. You Save 7%.
View All Available Formats & Editions
Want it by Tuesday, November 20 Order now and choose Expedited Shipping during checkout.

Product Details

ISBN-13: 9780691177199
Publisher: Princeton University Press
Publication date: 10/09/2018
Series: Ancient Wisdom for Modern Readers Series
Pages: 208
Sales rank: 183,967
Product dimensions: 4.70(w) x 6.80(h) x 0.80(d)

About the Author


Philip Freeman is the editor and translator of How to Grow Old, How to Win an Election, and How to Run a Country (all Princeton). He is the author of many books, including Searching for Sappho (Norton) and Oh My Gods: A Modern Retelling of Greek and Roman Myths (Simon & Schuster). He holds the Fletcher Jones Chair of Western Culture at Pepperdine University and lives in Malibu, California.

Read an Excerpt

CHAPTER 1

Laelius de Amicitia

1. Quintus Mucius augur multa narrare de Gaio Laelio socero suo memoriter et iucunde solebat, nec dubitare illum in omni sermone appellare sapientem. Ego autem a patre ita eram deductus ad Scaevolam sumpta virili toga, ut, quoad possem et liceret, a senis latere numquam discederem. Itaque multa ab eo prudenter disputata, multa etiam breviter et commode dicta memoriae mandabam, fierique studebam eius prudentia doctior. Quo mortuo me ad pontificem Scaevolam contuli, quem unum nostrae civitatis et ingenio et iustitia praestantissimum audeo dicere. Sed de hoc alias; nunc redeo ad augurem.

2. Cum saepe multa, tum memini domi in hemicyclio sedentem, ut solebat, cum et ego essem una et pauci admodum familiares, in eum sermonem illum incidere, qui tum fere multis erat in ore. Meministi enim profecto, Attice, et eo magis, quod Publio Sulpicio utebare multum, cum is tribunus plebis capitali odio a Quinto Pompeio qui tum erat consul dissideret, quocum coniunctissime et amantissime vixerat, quanta esset hominum vel admiratio vel querela.

3. Itaque tum Scaevola, cum in eam ipsam mentionem incidisset, exposuit nobis sermonem Laeli de amicitia, habitum ab illo secum et cum altero genero Gaio Fannio Marci filio, paucis diebus post mortem Africani. Eius disputationis sententias memoriae mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo; quasi enim ipsos induxi loquentes, ne 'inquam' et 'inquit' saepius interponeretur, atque ut tamquam a praesentibus coram haberi sermo videretur.

4. Cum enim saepe mecum ageres, ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi res cum omnium cognitione tum nostra familiaritate visa est; itaque feci non invitus, ut prodessem multis rogatu tuo. Sed ut in Catone Maiore, qui est scriptus ad te de senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona quae de illa aetate loqueretur quam eius qui et diutissime senex fuerit, et in ipsa senectute praeter ceteros floruisset; sic cum accepissemus a patribus maxime memorabilem Gai Laeli et Publi Scipionis familiaritatem fuisse, idonea mihi Laeli persona visa est quae de amicitia ea ipsa dissereret quae disputata ab eo meminisset Scaevola. Genus autem hoc sermonum positum in hominum veterum auctoritate et eorum illustrium, plus nescioquo pacto videtur habere gravitatis; itaque ipse mea legens sic afficior interdum ut Catonem, non me loqui existimem.

5. Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus scripsi de amicitia; tum est Cato locutus quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior; nunc Laelius et sapiens (sic enim est habitus) et amicitiae gloria excellens de amicitia loquetur. Tu velim a me animum parumper avertas, Laelium loqui ipsum putes. Gaeus Fannius et Quintus Mucius ad socerum veniunt post mortem Africani; ab his sermo oritur, respondet Laelius, cuius tota disputatio est de amicitia; quam legens te ipse cognosces.

6. Fannius: Sunt ista, Laeli; nec enim melior vir fuit Africano quisquam nec clarior. Sed existimare debes omnium oculos in te esse coniectos: unum te sapientem et appellant et existimant. Tribuebatur hoc modo M. Catoni, scimus L. Acilium apud patres nostros appellatum esse sapientem, sed uterque alio quodam modo: Acilius quia prudens esse in iure civili putabatur, Cato quia multarum rerum usum habebat. Multa eius et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute ferebantur; propterea quasi cognomen iam habebat in senectute sapientis.

7. Te autem alio quodam modo, non solum natura et moribus, verum etiam studio et doctrina esse sapientem: nec sicut vulgus, sed ut eruditi solent appellare sapientem, qualem in reliqua Graecia neminem (nam qui Septem appellantur, eos qui ista subtilius quaerunt in numero sapientium non habent), Athenis unum accepimus, et eum quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum iudicatum: hanc esse in te sapientiam existimant, ut omnia tua in te posita esse ducas, humanosque casus virtute inferiores putes. Itaque ex me quaerunt, credo ex hoc item Scaevola, quonam pacto mortem Africani feras; eoque magis, quod proximis Nonis, cum in hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut adsolet, venissemus, tu non adfuisti, qui diligentissime semper illum diem et illud munus solitus esses obire.

8. Scaevola: Quaerunt quidem, Gai Laeli, multi, ut est a Fannio dictum. Sed ego id respondeo quod animum adverti, te dolorem quem acceperis cum summi viri tum amicissimi morte, ferre moderate; nec potuisse non commoveri, nec fuisse id humanitatis tuae. Quod autem Nonis in collegio nostro non adfuisses, valetudinem respondeo causae, non maestitiam fuisse.

Laelius: Recte tu quidem, Scaevola, et vere. Nec enim ab isto officio, quod semper usurpavi cum valerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu arbitror hoc constanti homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat officii.

9. Tu autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis quantum ego nec adgnosco nec postulo, facis amice, sed ut mihi videris, non recte iudicas de Catone. Aut enim nemo, quod quidem magis credo, aut si quisquam, ille sapiens fuit. Quomodo, ut alia omittam, mortem filii tulit! Memineram Paulum, videram Galum; sed hi in pueris, Cato in perfecto et spectato viro.

10. Quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum quem Apollo, ut ais, sapientissimum iudicavit; huius enim facta, illius dicta laudantur.

De me autem (ut iam cum utroque vestrum loquar) sic habetote: Ego si Scipionis desiderio me moveri negem, quam id recte faciam viderint sapientes, sed certe mentiar. Moveor enim tali amico orbatus qualis, ut arbitror, nemo umquam erit; ut confirmare possum, nemo certe fuit. Sed non egeo medicina: me ipse consolor, et maxime illo solacio, quod eo errore careo quo amicorum decessu plerique angi solent. Nihil mali accidisse Scipioni puto: mihi accidit, si quid accidit. Suis autem incommodis graviter angi non amicum, sed se ipsum amantis est.

11. Cum illo vero quis neget actum esse praeclare? Nisi enim, quod ille minime putabat, im-mortalitatem optare vellet, quid non adeptus est quod homini fas esset optare? Qui summam spem civium, quam de eo iam puero habuerant, continuo adulescens incredibili virtute superavit; qui consulatum petivit numquam, factus consul est bis, primum ante tempus, iterum sibi suo tempore, rei publicae paene sero; qui duabus urbibus eversis, inimicissimis huic imperio non modo praesentia verum etiam futura bella delevit. Quid dicam de moribus facillimis, de pietate in matrem, liberalitate in sorores, bonitate in suos, iustitia in omnes? Nota sunt vobis; quam autem civitati carus fuerit, maerore funeris indicatum est. Quid igitur hunc paucorum annorum accessio iuvare potuisset? Senectus enim quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno ante quam est mortuus mecum et cum Scipione disserere, tamen aufert eam viriditatem in qua etiam nunc erat Scipio.

12. Quam ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil posset accedere; moriendi autem sensum celeritas abstulit. Quo de genere mortis difficile dictu est; quid homines suspicentur, videtis; hoc vere tamen licet dicere, Publio Scipioni, ex multis diebus quos in vita celeberrimos laetissimosque viderit, illum diem clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad vesperum est a patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos potius quam ad inferos pervenisse.

13. Neque enim assentior eis qui haec nuper disserere coeperunt, cum corporibus simul animos interire atque omnia morte deleri. Plus apud me antiquorum auctoritas valet: vel nostrorum maiorum qui mortuis tam religiosa iura tribuerunt, quod non fecissent profecto si nihil ad eos pertinere arbitrarentur; vel eorum qui in hac terra fuerunt, Magnamque Graeciam (quae nunc quidem deleta est, tum florebat) institutis et praeceptis suis erudierunt; vel eius qui Apollinis oraculo sapientissimus est iudicatus, qui non tum hoc tum illud, ut in plerisque, sed idem semper, animos hominum esse divinos, eisque cum ex corpore excessissent, reditum in caelum patere, optimoque et iustissimo cuique expeditissimum.

14. Quod idem Scipioni videbatur; qui quidem quasi praesagiret, perpaucis ante mortem diebus, cum et Philus et Manilius adessent et alii plures, tuque etiam, Scaevola, mecum venisses, triduum disseruit de re publica, cuius disputationis fuit extremum fere de immortalitate animorum, quae se in quiete per visum ex Africano audisse dicebat. Id si ita est, ut optimi cuiusque animus in morte facillime evolet tamquam e custodia vinclisque corporis, cui censemus cursum ad deos faciliorem fuisse quam Scipioni? Quocirca maerere hoc eius eventu vereor ne invidi magis quam amici sit. Sin autem illa veriora, ut idem interitus sit animorum et corporum, nec ullus sensus maneat, ut nihil boni est in morte, sic certe nihil mali. Sensu enim amisso fit idem quasi natus non esset omnino; quem tamen esse natum et nos gaudemus, et haec civitas dum erit laetabitur.

15. Quam ob rem cum illo quidem, ut supra dixi, actum optime est, mecum incommodius; quem fuerat aequius, ut prius introieram, sic prius exire de vita. Sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim; quocum mihi coniuncta cura de publica re et de privata fuit, quocum et domus fuit et militia communis, et id in quo est omnis vis amicitiae, voluntatum studiorum sententiarum summa consensio. Itaque non tam ista me sapientiae, quam modo Fannius commemoravit, fama delectat, falsa praesertim, quam quod amicitiae nostrae memoriam spero sempiternam fore; idque eo mihi magis est cordi, quod ex omnibus saeculis vix tria aut quattuor nominantur paria amicorum; quo in genere sperare videor Scipionis et Laeli amicitiam notam posteritati fore.

16. Fannius: Istuc quidem, Laeli, ita necesse est. Sed quoniam amicitiae mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum mihi feceris, spero item Scaevolae, si quem ad modum soles de ceteris rebus quae ex te quaeruntur, sic de amicitia disputaris quid sentias, qualem existimes, quae praecepta des.

Scaevola: Mihi vero erit gratum, atque id ipsum cum tecum agere conarer, Fannius antevortit. Quam ob rem utrique nostrum gratum admodum feceris.

17. Laelius: Ego vero non gravarer, si mihi ipse confiderem; nam et praeclara res est, et sumus, ut dixit Fannius, otiosi. Sed quis ego sum, aut quae est in me facultas? Doctorum est ista consuetudo eaque Graecorum, ut eis ponatur de quo disputent quamvis subito; magnum opus est egetque exercitatione non parva. Quam ob rem quae disputari de amicitia possunt, ab eis censeo petatis qui ista profitentur: ego vos hortari tantum possum ut amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis; nihil est enim tam naturae aptum, tam conveniens ad res vel secundas vel adversas.

18. Sed hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse. Neque id ad vivum reseco, ut illi qui haec subtilius disserunt, fortasse vere, sed ad communem utilitatem parum: negant enim quemquam esse virum bonum nisi sapientem. Sit ita sane; sed eam sapientiam interpretantur, quam adhuc mortalis nemo est consecutus; nos autem ea quae sunt in usu vitaque communi, non ea quae finguntur aut optantur, spectare debemus. Numquam ego dicam C. Fabricium, M'. Curium, Ti. Coruncanium, quos sapientes nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse sapientes. Quare sibi habeant sapientiae nomen et invidiosum et obscurum: concedant ut viri boni fuerint. Ne id quidem facient; negabunt id nisi sapienti posse concedi.

19. Agamus igitur pingui, ut aiunt, Minerva: qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur fides integritas aequitas liberalitas, nec sit in eis ulla cupiditas libido audacia, sintque magna constantia, ut ei fuerunt modo quos nominavi, hos viros bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia sequantur, quantum homines possunt naturam optimam bene vivendi ducem.

Sic enim mihi perspicere videor, ita natos esse nos, ut inter omnes esset societas quaedam, maior autem ut quisque proxime accederet; itaque cives potiores quam peregrini, propinqui quam alieni; cum his enim amicitiam natura ipsa peperit. Sed ea non satis habet firmitatis; namque hoc praestat amicitia propinquitati, quod ex propinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitia non potest; sublata enim benevolentia amicitiae nomen tollitur, propinquitatis manet.

20. Quanta autem vis amicitiae sit, ex hoc intellegi maxime potest, quod ex infinita societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est et adducta in angustum, ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur.

Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio; qua quidem haud scio an excepta sapientia nihil melius homini sit a dis immortalibus datum. Divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam voluptates: beluarum hoc quidem extremum; illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. Qui autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem, sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest.

21. Iam virtutem ex consuetudine vitae sermonisque nostri interpretemur, nec eam, ut quidam docti, verborum magnificentia metiamur, virosque bonos eos qui habentur numeremus: Paulos, Catones, Galos, Scipiones, Philos. His communis vita contenta est, eos autem omittamus qui omnino nusquam reperiuntur.

22. Talis igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet quantas vix queo dicere. Principio qui potest esse vita vitalis, ut ait Ennius, quae non in amici mutua benevolentia conquiescit? Quid dulcius quam habere quicum omnia audeas sic loqui ut tecum? Qui esset tantus fructus in prosperis rebus nisi haberes qui illis aeque ac tu ipse gauderet? Adversas vero ferre difficile esset sine eo qui illas gravius etiam quam tu ferret. Denique ceterae res quae expetuntur opportunae sunt singulae rebus fere singulis: divitiae ut utare, opes ut colare, honores ut laudere, voluptates ut gaudeas, valetudo ut dolore careas et muneribus fungare corporis. Amicitia res plurimas continet, quoquo te verteris praesto est, nullo loco excluditur, numquam intempestiva, numquam molesta est. Itaque non aqua, non igni, ut aiunt, locis pluri-bus utimur quam amicitia (neque ego nunc de vulgari aut de mediocri, quae tamen ipsa et delectat et prodest, sed de vera et perfecta loquor, qualis eorum qui pauci nominantur fuit); nam et secundas res splendidiores facit amicitia, et adversas partiens communicansque leviores.

23. Cumque plurimas et maximas commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bona spe praelucet in posterum, nec debilitari animos aut cadere patitur. Verum enim amicum qui intuetur, tamquam exemplar aliquod intuetur sui. Quocirca et absentes adsunt, et egentes abundant, et imbecilli valent et, quod difficilius dictu est, mortui vivunt: tantus eos honos, memoria, desiderium prosequitur amicorum, ex quo illorum beata mors videtur, horum vita laudabilis. Quod si exemeris ex rerum natura benevolentiae iunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus permanebit. Id si minus intellegitur, quanta vis amicitiae concordiaeque sit, ex dissensionibus atque ex discordiis percipi potest. Quae enim domus tam stabilis, quae tam firma civitas est, quae non odiis et discidiis funditus possit everti? Ex quo quantum boni sit in amicitia iudicari potest.

24. Agrigentinum quidem doctum quendam virum carminibus Graecis vaticinatum ferunt, quae in rerum natura totoque mundo constarent quaeque moverentur, ea contrahere amicitiam, dissipare discordiam.

Atque hoc quidem omnes mortales et intellegunt et re probant. Itaque si quando aliquod officium exstitit amici in periculis aut adeundis aut communicandis, quis est qui id non maximis efferat laudibus? Qui clamores tota cavea nuper in hospitis et amici mei Marci Pacuvi nova fabula! cum ignorante rege uter Orestes esset, Pylades Orestem se esse diceret ut pro illo necaretur, Orestes autem ita ut erat, Orestem se esse perseveraret. Stantes plaudebant in re ficta: quid arbitramur in vera facturos fuisse? Facile indicabat ipsa natura vim suam, cum homines quod facere ipsi non possent, id recte fieri in altero iudicarent.

Hactenus mihi videor de amicitia quid sentirem potuisse dicere: si qua praeterea sunt (credo autem esse multa) ab eis, si videbitur, qui ista disputant, quaeritote.

25. Fannius: Nos autem a te potius; quamquam etiam ab istis saepe quaesivi et audivi, non invitus equidem; sed aliud quoddam filum orationis tuae.

Scaevola: Tum magis id diceres, Fanni, si nuper in hortis Scipionis, cum est de re publica disputatum, adfuisses: qualis tum patronus iustitiae fuit contra accuratam orationem Phili!

Fannius: Facile id quidem fuit, iustitiam, iustissimo viro, defendere.

Scaevola: Quid amicitiam? nonne facile ei qui ob eam summa fide constantia iustitiaque servatam maximam gloriam ceperit?

(Continues…)


Excerpted from "How to Be a Friend"
by .
Copyright © 2018 Philip Freeman.
Excerpted by permission of PRINCETON UNIVERSITY PRESS.
All rights reserved. No part of this excerpt may be reproduced or reprinted without permission in writing from the publisher.
Excerpts are provided by Dial-A-Book Inc. solely for the personal use of visitors to this web site.

Table of Contents

Introduction, vii,
Laelius de Amicitia / How to Be a Friend, 1,
Notes, 179,
Further Reading, 187,

Customer Reviews

Most Helpful Customer Reviews

See All Customer Reviews